# Selectae declamationes. Vol. 1 760

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FORMICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/760
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/760

Sed ut Philosophi in descriptione animantium, primum de cuiusque procreatione disputant, ita & nobis formicarum or tus, inde usque ab ouo, ut aiunt, repetendus erit. Verum historia formicarum longior Iliade futura sit, si omnia commemorare uelim: sed hoc ad earum lau dem magnopere pertinere existimauimus, quod cum tam multa diuinitatis uestigia in eis extant, intelligi poßit, eas non sine certo Dei consilio natas esse, mul toque uerius quam Poëticos heroas genus à Iouesum mo ducere, ut Poëta inquit. Quomodo enim in hac terrena natura futuri praescientia sine diuina ui exi stere potest? Non hanc tantam haberet hic uermiculus industriam, longe alienam à brutorum captu, nulla gre galium noticia, nulla mutua collocutio inter eas esset, nulla nossent temporum discrimina, nisi mentem Deus indidisset tantarum rerum, tamque uariarum capacem. Etenim sapere, meminisse praeterita, consequentia cernere, futura praeuidere, ne homines quidem, nisi diuinitus commoti, excitatique, possunt. Quis enim, quamuis ingeniosus, sine Dei ope, uarios motus stellarum, magnitudinesque, molem ter rae, & alia multa deprehendisset?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
