# Selectae declamationes. Vol. 1 763

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FORMICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/763

Nunquàm ardentißimi aestus à labore absterrent, non noctu uacuae sunt, quod tempus alijs animalibus natura ad quietem dedit. Non magnitudine itinerum, aut asperitate uiarum defatigari se patiuntur. Sed saepe ex longinquo frumentum conuehendum est. Saepe per confragosa saxa, magna ui grana in aduersos montes protrudenda sunt. Ita omnes difficultates, non uirium magnitudo, non corporis moles, sed animi robur, & industria superat, ut adpareat, hic etiam uerum esse id, quod est apud Historicum quendam: Nihil tam altum à natura constitutum esse, quo non poßit. uirtus eniti. Non dubium est autem guum ut omnia ex ocio uitia nascuntur, ita labor plerasque pulcherrimas uirtutes gignat. Proinde nec caeterae uirtutes desunt huic generi. Quis enim non uidet singularem iusticiae intellectum in eis esse quia certos dies constituunt recognoscendis oneribus, ut cuique agmini suum tenere sine iniuria liceat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
