# Selectae declamationes. Vol. 1 766

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FORMICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/766
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/766

Iudicabat enim eum demum diem praeclare se uixisse, quo ita esset conuiuatus: nec ducebat esse uitam ad pellandam, cum non liceret eiusmodi uoluptatibus perfrui. Quis non statuat plus esse mentis formicae, quam huic Pacuuio, qui uitam homini hanc unam ad rem, ad pecudum uoluptates perfruendas, datan esse credidit? Et quamuis exemplum Pacuuij in fu nere faciendo non multi imitentur, dogma tenm hoc praeclarum maxima pars hominum profitetur, qui nihil in omni uita dignum homine suscipiunt ac gerunt, sed in ocio, & inter pocula temulenti aetatem exigunt. Sed quoniam sanorum hominum iudicio, uentres isti non homines, sed uerius monstra hominum sunt, desino formicas cum his conferre, quo non modo formicarum exempla, sed ne quidem publicae leges ad sanitatem reuocari possunt. Nulla au tem inter omnes laudes formicarum amplior esse mihi uidetur, quàm ea, quae apud Solomonem est: Is enim inquit, formicas non modo stultos, sed sapientes anteire prudentia. Neque ego, nisi tam grauen authorem haberem, auderem hoc paradoxum inter doctißimos homines dicere. Sed quia formicarum laudes colligere institui, non fuit haec praetereundi, praesertim cum esset amplißima. Quid audio? omnibus Philosophorum scholis, omnibus Rerumpub. gubernatoribus, denique omnibus sapientibus uiris Dig uiris, formicae praeferuntur. Hoc planè est iuxta prouerbium, Formica camelus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
