Latin
ENCOMIVM FORMICARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 767
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum non possin hoc loco omnes causas, cur ita scripserit Solomon, recitare, sunt enim multae quas ex ipsius Christianae doctrinae fontibus longe repetere oporteret, tamen unam hanc commemorandam esse duxi. Tanta desidia est humani animi, ita penitus haeret in nostris medullis uoluptatum atque ocij amor, ut nulla tanta sapientia sit, quae non uoluptatum illecebris uinci, &expugnari poßit, ut industriam, laboremque remittat. Quod cum etiam Poëtae animaduertissent, finxerunt Herculem tot domitorem monstrorum, Omphales amore captum, muliebri ueste, in gynaecio tenentem colum. Atque hoc illi de summo uiro fingebant, ut significarent nullam tantam esse uim animi, quae non frangi ac debilitari blanditij. uoluptatis posset. Compara uero mihi formicas al hunc Herculem, auisi mauis ad Alexandrum, parum industriam sedulitatemque nulla res unquàm reterdat. Illi scilicet heroes summa sapientia ac fortrudine praediti, quàm immutati sunt alter amore mulierculae, alter etiam magis beluinis uoluptatibus? Hucigitur sacrae literae sapientes etiam uiros accerssunt, &in hanc Academiam uocant, ut di scant, non modo similes in laboribus constantiam &c 4 praestanpraestandam esse, sed etiam ut uideant quantasit infirmitas humanorum animorum, qui tam facile defatigari se patiantur, ut formicae etiam robore anmi summis uiris praestent.