Latin
ENCOMIVM FORMICARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 770
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim aut bella, aut alia grauia negocia curabis, sed hoc unum cogitabis ac quaeres, ubi aut cibum aut potum suauiorem inuenias, aut quod delectet oculos, aut unde olfaciendo aut tangendo aliquam uoluptatem percipias, aut ubi amoribus perfruaris, aut quomodo mellißime cubes, &quomodo haec omnia sine aliquo labore consequaris. Etsi quis inciderit metus egestatis, non est quod timeas me tibi aliquid laboris unposituram esse, efficiam enim, ut fruaris his, quae alieno labore parta sunt in promptu. Nec ulla re abstinebis unde modo speres te aliquam uoluptatem posse lucrifacere. Ego enim meis sodalibus po testatem facio ex omnibus rebus uoluptates decerpe re. Haec Hercules audiens, inquit: Mulier, quod est tibi nomen? Tum illa: Mei sodales uocant me Fo licitatem. Qui me aspernantur, uocant me Ignauiam. Interea acceßit &altera mulier, dixitque: Venio &ego ad te adolescens: Noui autem tum generosos parentes tuos, &indolem educationemque tuam: Haec mihi spem faciunt, fore, ut si me secutus fue ris, magnas &honestas res geras, &me multo clariorem apud homines efficias. Nec longa te praefatione, quae ad uoluptatem fingi solet, morabor, sed simpliciter id quod res est, uereque narrabo, quod Dij constituerunt. Nulla uera bona, sine labore curaque mortalibus Dij dederunt. Sed siue Deos tibi uis esse propicios, placandi sunt: siue ab alijs diligi uis, beneficijs adiungendi sunt: siue honore adfici à ci uib.