# Selectae declamationes. Vol. 1 774

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FORMICARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/774
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/774

Et sicut Comoediae exhibentur, ut in illis exemplis discamus, quid in uita deceat: Ita Deus in hac re rum natura uaria spectacula fecit, quae nos officij nostri commonefacerent. Proinde cum formicae con uchentes grana, condentesque in commune spectabitis, existimate hanc tanquam Dei uocem esse, quae iubet ocium, nocentißimam pestem fugere, & suscipere honestos labores, quibus & nobis ea quae in omni uita necessaria sunt, comparemus, et societatem com munem hominum iuuemus. Quod si facietis, fauebit uestris illis laboribus Deus, & omnem uitae cursum fortunabit. Contra eos qui capti amore ocij uoluptatumque, non uolent formicam audire, atque imitari, al quam a Deo tanquam ad magistros mißi sunt, hisci ant se grauißimas poenas contemptae magistrae, imò contempti coelestis mandati, daturos esse: odit enim ocium Deus, ideoque non unum calamitatis genus ex ocio nascitur. Dixi. Primi RIMIT

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
