# Selectae declamationes. Vol. 1 80

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE EXEMPLO EMENDATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/80

Aliqui saniores dolent uicem Ecclesiae oppressae horribili Tyrannide, sed minis potentum perterrefacti iacent, ut Apostoli dilapsi erant, cum Christus afficeretur supplicio. Tali tempore, & si nos quidem priuati, oppreßi Tyrannide, parum prodesse Ecclesiae possumus, tamen imitemur exemplum semiuiui latronis, qui conuicijs respondet, & gloriam Christi sua uoce quantum potest, cum iam animam inter dentes teneret, defendit. Cum igitur haec oratio maxime conueniat huic tempori, quaeso ut non solum aequo animo historiam latronum audiatis, sed etiam excerpatis exempla uobis utilia, & animos excitetis ad imitandam uirtutem pij latronis, qui & fide hunc medium Iesum supplicij socium, agnoscit esse autorem uitae perpetuae, & fortiter eum aduersus latronem conuiciatorem propugnat: Repetam igitur totius spectaculi significationem paulo altius. Duo latrones pariter affecti supplicio cum Christo, significant uniuersum genus humanum destinatum esse morti propter peccatu. Hinc igitur non duos tantum latrunculos pendere cogitabitis, sed omnes homines omnium aetatum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
