# Selectae declamationes. Vol. 1 81

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE EXEMPLO EMENDATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/81

Cogitabitis & illud, omnes esse latrones: Multa enim sunt & atrocia singulorum scelera, multi adiuuerunt mala consilia aduersus pios suscepta: Denique omnes aliquo modo manus attulimus filio Dei. Porro cum in media morte uersaremur, filius Dei nobis donatus est, ut uictima fieret pro nobis, ac placata patris ira, aboleret peccatum et mortem, & redderet uitam aeternam. Id beneficium offert & impertit omnibus, quos erratorum poenitet, quique ueniam ab ipso petunt, & freti ipsius promißis, libe rationem expectant. Hic iam distrahuntur hominum iudicia ac uoluntates. Maxima pars aspernatur hoc beneficium, praesertim cum uideant Christum perin de ut caeteros calamitatibus communibus conflictari, rapi etiam ad supplicium, interfici. An Epicurei ab hoc cadauere pendente in cruce peterent aut expectarent nouam & perpetuam uitam? qui in tanta con fusione uitae, casu omnia ferri arbitrantur, nec statuere possunt, Deo humana curae esse? Rident igitur tanquam poëmata aut aniles nenias omnia testimonia, quae Deus & de sua uoluntate, & de immortalitate omnibus aetatibus ordine tradidit, & tandem misso filio, & post mortem reuocato in uitam, confirmauit. Hic ille sarcasmus est maledici latronis: Age liberator egregie, tibi & nobis salutem reddito. Sic impij & si sunt in media morte, tamen non sentiunt malorum magnitudinem, non quaerunt causam aerumnarum, non metuunt Dei iudicium, ludunt etiam deridendis religionibus, & cum offecturae sunt ipsorum commodis, delere Euangelium conantur, & expromunt impietatem ac saeuitiam aduersus Christum & eius membra. Vt tunc latro uirulentis ironijs exagitabat filium Dei, ita uidetis impios ludere omnibus aetatibus. Ac ne putetis nouum fuisse exem plum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
