# Selectae declamationes. Vol. 1 86

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE EXEMPLO EMENDATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/86

Ille uero praecipuos honores byl res Christo tribuit, quos Deus in primis flagitat: agit poenitentiam, agnoscit suum scelus, recte sentit de hoc liberatore, nihil deterritus illa miserabili specie morientis, inuocat eum. Haec sunt uere pia opera. Accedit & dimicatio. Quanquam enim pendet semiuiuus ac laceratis membris, tamen uenit in certamen cum conuiciatore, quo seuere castigato & obiurgato, defendit Christi gloriam. Haec est confeßio, quam quanti faciat Deus, saepe monet scriptura, ut cum ait Christus: Qui confessus fuerit me coram hominibus, confitebor eum coram patre coelesti. Breuiter indicaui bona opera emendati latronis. Nunc quaeso ut uniuersam Ecclesiam eius temporis consideretis: Fi lius Dei pendet in cruce, non iam ostendens potentiam suam admirandis factis ut antea, quare deridetur ac despicitur ab impijs. Apostoli seu dubitatione, seu metu dilapsi erant. Multos auditores mouit & illud quod dicitur: Exitus acta probat, qui cogitabant hunc nequaquam Meßiam esse, cum in tanta cala mitate uideretur à Deo desertus & abiectus esse. So la reliqua est Maria mater, in qua lucet fides: haec ex pectat aliam catastrophen: Nec enim spectatrix esse poterat huius supplicij nisi fide animus erectus fuisset. Sed quia Apostoli & caeteri homines tacent, iam tota rerum natura incipit concionari, & testimonio suo filium Dei ornare, & in tanta Ecclesiae trepidatione, ne desit concionator, excitat Deus latronem de sublimi concionantem toti orbiterrarum. Hic la tro testatur hunc Iesum esse promissum liberatorem, & autorem nouae & perpetuae uitae.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
