# Selectae declamationes. Vol. 1 89

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE EXEMPLO EMENDATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/89

Non poterat semiuiuus ac ligatus pietatem suam declarare iam alijs officijs, gubernare Ecclesias, & late spargre doctrinam: Hoc unum poterat, castigare conuiciatorem. Ita nos, cum habenas Reipub. teneant aduersarij, cum toties frustra rogauerimus Reges, ut de concordia deliberent, cum reuocare eos ab errore non poßimus, hunc tamen cultum Deo praestemus, lingua & stylo celebremus Christum, refutemus aduersarios, taxemus impias eorum leges, ac hypocrisin, ut pij admoniti caueant, ne eorum societate polluantur. Tot iam annos omnia moderata consilia repudiant Pontifices, tantum de caede cogitant, faciunt impia & sacrilega foedera: Quam ad rem? ad defensionem manifestae idolomaniae, periuriorum, flagitiosarum libidinum, ac parricidiorum. Haec uera esse, ne ipsi quidem negare possunt. Nec dibzy G Goo Nec ullius tanta est eloquentia, haec ut excusare uid in speciem queat. Tonet ac licet fulmina torqueat Pericles, ut dicebatur, tamen in hac causa ueritas ita perspicua est, ut non poßit τὸν ἄττω λόγον κρείτίω ποιεῖν.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
