# Selectae declamationes. Vol. 1 90

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE EXEMPLO EMENDATI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/90

Viderint igitur pij, ne se ad tantorum scelerum societatem adiungant. Cogitent exemplum emendati latronis, ostendant uoce, literis & caeteris officijs, se toto animo ab illa gigantea impietate abhorrere, se nolle administros esse furoris illius Diaboli. Nam illa scelera non ab humanis ingenijs, sed uere ac proprie à Diabolo oriuntur. Est quidem in magnis cruciatibus latro, qui Christum ueneratur. Sed cogitate, quanta sit beatitudo, tenere certam spem uitae aeternae. Ita nos, & si multis exercemur aerumnis propter confeßionem, tamen hanc ducamus esse magnam foelicitatem, quod absumus à consilijs Pontificum, à Diaboli foedere, qui ut Deum contumelia afficia, ut quàm plurimos perdat, incendit Pontifices, agitat Tyrannos, ut stabiliant εἰδωλομανίαν & ce tera flagitia. Nihil potest dici atrocius, quàm quod inquit Paulus: Si quis aliud Euangelium docet, ana thema sit. Omnes diras atque imprecationes complexus est uoce anathematis. Et repetit uerbo tristiore eandem sententiam alibi: Si quis non amat Domi num Iesum Christum, sit anathema maranatha. Quo nomine intelligit certam speciem anathematis, ob quod prorsus deleri, & è medio tolli necesse est, ut parricidas, & propter quod Deus toti rerum naturae irascitur, terra fruges negat, sol refugiens sistit currus, amittit splendorem, denique quod contagio suo nocet toti generi humano ut ille inquit in Tragoedia: Discedite à me, ne umbra mea noceat bonis. Est enim uox Paulina facta ab haerem motha, quod significet rem deuotam, ac destinatam exitio & mor ti: nisi quis mauult esse haerem & hatta, quod est peccatum seu scelus, ut Graeci dixerunt καθάρματα, seu ἀλάστορας. Sic igitur Pdulus nos de hostibus Christi sentirè iubet.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
