# Selectae declamationes. Vol. 1 97

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/97

Ad has res certe opus est scholis, sicut historiae sa crae testantur, inde usque ab initio semper fuisse aliquos coetus discentium adiunctos, summis illis uiris, Patribus, Prophetis & Apostolis, & postea diu in Ecclesijs, ut Alexandrina & alijs, & in plurimis collegijs scholae constitutae fuerunt, ut inde sumeren tur Doctores & Pastores Ecclesiarum. Imo et Chri stus ideo dat Ecclesiae suae, ut ait Apostolus, Pastores, Prophetas, & Doctores, quia uult ab his Ecclesiam institui ac doceri, uult praeparari eos, qui praeficiendi sunt Ecclesijs, ne accedant prorsus indocti aut imperiti, Qui cum nec alios audierint, & sint si ne illo usu spirituali, tamen sibi uidentur αὐτοδi δαυτοι, & temere sine testimonijs doctrinae irruunt n Ecclesias, & ex sese gignunt ac spargunt opiniones & dogmata. Hae sunt causae, ut ego quidem iudico, satis grauis & magnae, quare in Ecclesijs & Scholas retineni ac propagari necesse est. Primum quia hae etiam id ministerium Ecclesiae pertinent, uidelicet ut in his instituantur hi, quibus gubernatio Ecclesiarum com mittenda est: Deinde, quia scholae testimonium dant his, qui praeficiuntur Ecclesijs. Et ut constet à quibus doctoribus acceperint doctrinam, & ut ipsi testentur se non discedere à perpetuo & uero consensu ca tholicae Ecclesiae Christi, nec assentiri prauis opiCum nionibus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
