Latin
i
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 i
Unproofread scanNot analysed yet
SELECTA RVM DECLAMATIONVM xxxxxxxxxxxx, quas conscripsit, &partim ipse in schola xxx xxx recitauit, partim alijs recitandas exhibuit: TOMVS PRIMVS. Cum Gratia &Priuilegio. Anno M. D. XLIIII. DOCTORI IACOBO MYLIchio nobili Medico &Mathematico, Nicolaus Gerbelius S. D. Rtoxerxes Rex Persarum, primi Artoxersis qui à manu altera longiuscula, μακρόχειρdictus est, ex filia nepos, uir fuit facilitate morum, &eximia quadam liberali tate celebris, eadem erga eos, quibus daret ipse, &à quibus acciperet mansuetudine atque beneuolentia. cui nihil unquam tam pusillum aut contemptum oblatum est, quod non summo cum gaudio &clementia Rege digna reciperet. Nam cum illi quidam e plebe malum Punicum insigni pulchritudine ac magnitudine dono dedisset, incredibile dictu, qua illud lęticia, quàm suauiter acceperit, quo pręconio industriam atque ingenium hominis collaudarit, testatus, si commodus ei locus tribueretur, facile ingentem urbem ex pusilla facturum.