# Selectae declamationes. Vol. 1 iii

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/iii

Alius item ἀυτουργὸς cum uideret neminem non gratulari Regi, se uero in parato nihil, quod tanta maiestate dignum foret, habe re, proximum fluuiolum conspicatus, propere accurrit, haustamque am babus manibus aquam, Artoxerxi adorabundus obtulit: Qua hominis urbanitate & beneficentia excitatus, ilico phialam auream atque mil le Daricos numos tam iucundo donatori reddi iubet. Quod si, Mylichi doctissime, pro malo Punico, pro tantula aqua, tantam gratiam retulit suis Rex magnus, suorumque animum ac uoluntatem tam clementer agnouit, quid tibi censes pro tuo munere faciendum esse nobis, quod dona illa Persica, quantiuis ea Artoxerxes

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
