# Selectae declamationes. Vol. 1 iv

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/iv

NVNCVPATORIA. toxerxes fecerit, tam superat, quàm à gemmis marini calculi uincuntur? Quanquam enim aspectu uix aliud quicquam Punicis malis sit iucundius, et iuxta Pindarum ἄριστον τὸ ὕδωρ, tamen Orationes Philippi, quas tu nobis muneri misisti, aliorumque scholae tuę clarissimorum ho minum lucubrationes, longe maio re honore atque gratia dignae sunt, quod in illis multa praeclara ornamenta ingeniorum, atque illud praeci puum τὸ καλὸν καὶ πρεπον, tum etiam singularis illa commendatio uir tutum, quibus in omni uita nostra nihil majus, nihil praestabilius, nihil diuinius esse uidemus, mirifice eluceat. Quae enim in his eloquentia, quis succus, quis sanguis, qui Oratorij nerui, nolo prolixius referre cum ampliora et magis illustria sint haec. Tot exhortationes ad uera stu dia, ad nobiliores disciplinas, ad for A iij manda iuuenum ingenia, ad Christianam uitam recte instituendam, ad instaurandam pietatem, Bακον υκρατιστα βαριθακαταβαιου syna plantionistra συ Haec inquam, Mylichi, cum elegan tissimo muneri tuo insint, atque alia permulta, quae se sponte sua studioso lectori offerent, saepe mecum diuque cogitaui, quae dignae tibi pro meritis tuis gratiae referri debeant, aut possint. Cum enim neque aureae phia lae, neque Darici numi in facultate no stra sint, et praeclara illa eruditorum hominum monumenta precium omne superent, destitutus omnibus uiribus, ad humanitatem tuam atque suauissimos mores confugio, quibus fretus, quicquid uellem licere mihi putaui.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
