Latin
vi
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Tibi itaque munus tuum dedico, deque alieno liberalis sum, &si alijs multis, potissimum tamen hac ratione permotus, quod sciam a lilpun NUM MIL nestantum, adeo tibi charum esse, ut nihil eo sit gratius tibi: uicissim te ab illo tantopere diligi &amari, ut piaculum esse ducat, si tui quacunque saltem oblata occasione, non honorifice etiam recordetur. Taceo de alijs harum orationum authoribus, à quibus pari modo officiose obseruaris &coleris. Quanquam etiam tua in me beneficia &merita illud exigant, ut qualicunque beneuolentis animi significatione tester, omnia mihi tua benefacta semper gratissima fuisse. Quoniam autem, ut uerè dixit Aristoteles, καλαὶ sunt τῶν διδασκάλων πραινέσεις καὶ προτρέψεις, omnino mihi persuadeo, has illustrium uirorum doctissimas Orationes, studiosis gratissimas futuras esse. De tuo enim can dore, deque perpetua in me beneuolentia tua adeo sum certus, ut planè nihil dubitem, quin hoc officio meo tuum erga me atque familiam meam amorem, &studium maximopere corroborauerim.