Latin
JOACHIMUS VADIANUS POETA
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
QUIBUS TAM FELICITER VIR HIC. ORNATISSIMUS VERSATUS EST. MORTUUS VIII. ID. APRILIS, ANNO M.D. LI. AETATIS SUAE LXV. CONSUL VIII. Fuit vir humanitate, doctrinâ &prudentia singulari: ut esus exemplo quoque confirmari possit: philosophis &literatis hominibus Reipub. administratione minimè esse interdicendum. In senatu meliora proferenti liberè accessit, ex singulorum consiiis, quae probatiora videbantur, pro suâ industriâ unam continuam sententiam contexens. Consilia &sententias voluis adeò liberas: ut si quando videret, alios ex suâ auctoritate pendere: haud semel contestatus sit: illum bonum virum non esse: qui favoris gratia eam sequeretur sententam; quam tamen animo non probaret. Reipub. item patriae causa, quam unice amabat, ex fide tabularum congessit varia: quae adornanda, tuenda, retinendaque patriae jura, libertatem &privilegia facerent. Quamobrem non solum in rerum difficilimarum consultationibus ejus consilio &opera usae sunt Respub. civitatum Helveticarum: sed in disceptationibus etiam gravissimis, ad ipsius unius semel iterumque judicium summa causa est delata. Interdum, si quando vacabat à prandio, ad horam usque tertiam plerunque, respirandi &animi gratia ad viros honestos accessit: interdum etiam ad promiscuam cirium multitudinem conservandae publicae tranquillitatis causa. Cùm enim esset ingenio festivo, moribus &cultu perhumanus: nemo non illius consuetudine delectabatur. Reliquas declinantis diei horas patriae Christianaeque Reipub. curis impertebat: &quibus maximam partem medicina &cura valerudinis civium sibi postulabat. In qua facienda summam fidem omnibus summis, mediis, infimis probavit: neque vel m imam crumenae complendae suspicionem, unquam subiit. Scripta ejus pleraque omnia recensuimus, &in bibliothe cis recensentur: haec tamen praeterire silentio nolumus. In gratiam enim suorum civium, ut rerum domesticarum haberent memoriam à D. Gallo ad sua usque tempora, vernacul patriae totiusque Turgaviae contexuit historiam. Reliquit itidem vernaculè absolutissimum librum, quo proponuntur &explicantur, quae ad reformandam monasticen, sive in generali, sive in nationali concilio discutienda requiruntur. Praetereà explicationem capitis decimi symboli Apostolici: tredo sanctam Ecclesiam Catholicam, lanctorum comfuulionem, in decem homilias digestam. Epistolas D. Hieromi tres: Bernhardi sermones duos trauslatos, &alia comluscula. Affectum etiam habuit librum Aequivocorum nominum, Imperfecta. tistianam ad religionem pertinentium; quae una voce &ellatione res omninò diversas &pugnantes, nostra maxicomplectuntur. E quorum numero primis lineaabsoluti loci quidam, ut: Ecclesia, Ecclesia Apostolica, Ecclesia Romana, Evangelium, Hierarchia Magistratus Potostas Ecclesiastiea