# Vitae Germanorum medicorum 101

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, JOACHIMUS VADIANUS POETA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/101

QUIBUS TAM FELICITER VIR HIC. ORNATISSIMUS VERSATUS EST. MORTUUS VIII. ID. APRILIS, ANNO M.D. LI. AETATIS SUAE LXV. CONSUL VIII. Fuit vir humanitate, doctrinâ & prudentia singulari: ut esus exemplo quoque confirmari possit: philosophis & literatis hominibus Reipub. administratione minimè esse interdicendum. In senatu meliora proferenti liberè accessit, ex singulorum consiiis, quae probatiora videbantur, pro suâ industriâ unam continuam sententiam contexens. Consilia & sententias voluis adeò liberas: ut si quando videret, alios ex suâ auctoritate pendere: haud semel contestatus sit: illum bonum virum non esse: qui favoris gratia eam sequeretur sententam; quam tamen animo non probaret. Reipub. item patriae causa, quam unice amabat, ex fide tabularum congessit varia: quae adornanda, tuenda, retinendaque patriae jura, libertatem & privilegia facerent. Quamobrem non solum in rerum difficilimarum consultationibus ejus consilio & opera usae sunt Respub. civitatum Helveticarum: sed in disceptationibus etiam gravissimis, ad ipsius unius semel iterumque judicium summa causa est delata. Interdum, si quando vacabat à prandio, ad horam usque tertiam plerunque, respirandi & animi gratia ad viros honestos accessit: interdum etiam ad promiscuam cirium multitudinem conservandae publicae tranquillitatis causa. Cùm enim esset ingenio festivo, moribus & cultu perhumanus: nemo non illius consuetudine delectabatur. Reliquas declinantis diei horas patriae Christianaeque Reipub. curis impertebat: & quibus maximam partem medicina & cura valerudinis civium sibi postulabat. In qua facienda summam fidem omnibus summis, mediis, infimis probavit: neque vel m imam crumenae complendae suspicionem, unquam subiit. Scripta ejus pleraque omnia recensuimus, & in bibliothe cis recensentur: haec tamen praeterire silentio nolumus. In gratiam enim suorum civium, ut rerum domesticarum haberent memoriam à D. Gallo ad sua usque tempora, vernacul patriae totiusque Turgaviae contexuit historiam. Reliquit itidem vernaculè absolutissimum librum, quo proponuntur & explicantur, quae ad reformandam monasticen, sive in generali, sive in nationali concilio discutienda requiruntur. Praetereà explicationem capitis decimi symboli Apostolici: tredo sanctam Ecclesiam Catholicam, lanctorum comfuulionem, in decem homilias digestam. Epistolas D. Hieromi tres: Bernhardi sermones duos trauslatos, & alia comluscula. Affectum etiam habuit librum Aequivocorum nominum, Imperfecta. tistianam ad religionem pertinentium; quae una voce & ellatione res omninò diversas & pugnantes, nostra maxicomplectuntur. E quorum numero primis lineaabsoluti loci quidam, ut: Ecclesia, Ecclesia Apostolica, Ecclesia Romana, Evangelium, Hierarchia Magistratus Potostas Ecclesiastiea

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
