# Vitae Germanorum medicorum 110

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IODOCVS WILII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/110

Itaque Horabacum ad interclusam pristinae vitae consuetudinem, singulari civium congratulatione ac laetitia reverrit: atque in eo curriculo ad extremum usque vitae spiritum perseveravit. A puero naturâ fuit sagaci & ingenio acri: memoriam incredibili diligentia corroboravit: summâ temperantiâ custodivit. Valetudine puoribus annis usus est commodâ: posterioribus, ob continentem corporis laborem & animi contentionem, afflictâ & in tabem proclivi. Hinc factum, ut non tam libenter, quàm necessariò ipsios omittendae fuerint voluprates: studia delectationis relinquenda: ludi, joci, convivia deserenda. Quę ei diligens cautio & custodia vitam in annos sedecim produxit & propagavit. Comis om erat & festivus, ita ut nihil esset, ab humanitate eius, acerbitateodiosâ disiunctius. Testis tota civitas, cui gratis nullo quaestu cosilij sui faciebat copiam. Divitias animo despiciebat & pro nihilo putabat; parvo si quispiam alià, contentus. Nihil privato latetutius, nihil honorib. inanius, nihil fortunae & corporis bonis magis momentaneum, nihil virtute ac scientiâ prius judicobat. Quod si paucorum annorum accessione scholamabiaperitiatque adolescentes pietate, doctrinâ, moribus; liberaliter aemag profectu institui cernere licuisset: laetitiam percepisset summa Obiit Hornbaci, cùm iam per annos plures consumtione sul se aluisset: & tabe esset exhaustus, anno aeratis suae circiter quinquagesimo sexto. Sepultus in templo D. Fabiani, quod hodiedirutum. Epitaphium eius saxo è ruderibus erut lusmodi fuit: ANNO DOM. M. D. LIV XXI.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
