Latin
13
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 13
Unproofread scanNot analysed yet
extulit: in patriae civiumque salutem on ierunt defixae: habetque hodie adhuc, quorum virtutem posteritas memoriâ gratâ prosequetur. E demortuorum numero vivunt &clarent CRATONES, MOIBANI, MONAVII, SCHOLTZII, alij. In vivis autem &cum famâ nominis sui, civiumque valetudinis commodo versantur, diuque, quod vo emus, versabuntur, quos honoris causa nominamus Daniel Bucretius, &Casparus Dornavius, Viri meâ laude nihil indigentes. Id quod, cum medicis carere summis, habeatur malè institutae reipub. signum, &Vestrę Reipub. emolumento, &praesidibus esus ornamento erit sempiterno. Admittite ergo, Viri Magn. &Ampliss. intra moenia, intra musęa Vestra hanc, quam cum debitâ animi submissione sisto, MEDICORUM GERMANORUM &elegantissimorum cohortem: Asclepiadasque istos, qui à paganis deorum numero adscripti, divinisque honoribus fuissent affecti, commendatos Vobis, gratosque hospites habete: Viros inquam eius modi; quorum virtus &polita doctrina gloriae erit honorique perpetuo tum Silesiae quorundam nostrae, tum o Germaniae universae: exemplo etiam no stratibus; qui in se ut corporum cultusve, sic virtutum esse similtudinem, si frugi sunt, volent, velle certè debent. DEUM aeternum Patrem Domini nostri JESUCHRISTI supplex oro: ut Vos, ut Rempub. Urbemque Vestram, hisce extremis ac turbu umis temporibus clementer protegat: ab omni periculò hostilique impetu potenter defendat: Vosque Vestrosque cives, cum Silesiâ totâ florentes quàm diutissimè, quàm felicissimè conservet. Vale &flore patria dulcissima! valete, vivite, &florete patriae Patres cum serenissimo Rege Pio, Felici, Pacifico! Vestrâ enim salute nostrûm omnium salus continetur. Scribebam prid. kal. Aprileis, anno à Messiâ exhibito CIↃ. 1Ↄc. XX. Vestr. Magnif. Amplitud. a observans MELCHIORADAMus. ITAS MEDICORUM GERMANORUM