# Vitae Germanorum medicorum 130

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, REINERVS SOLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/130

Exstat itaque Hippocrates Cornarij Latinus, magnaedod nae, ingentis utilitatis, immensae difficultatis opus, sup millia Annorum in Latinâ linguâ desideratum, & à nullouuquam feliciter ante ipsum tentatum. Dedicavit illius interprea tionem Augustano Senatui, qui solicitante Claudio ttu tingero). C. *centum solaribus coronatis Comanium anno quadragesimo sexto, eo nomine donavit. Scubit ipseram transferendo eo auctore se perpetuis quindecim annis laborasse. Exstat Galenus totus, magnam etiam ex parte per Comanum Latinè loquens, reliquis aliorum translationibus ipsius opeta castigatis. Est Cornarij Latinus Aetius, qui universam medicinam sedetim libris includere conatus est. Dedit & Aeginetam, qui idem quod Aetius, septem Ihi efficere studio habuit: ad quem accesserunt dolabellarum Cornarij libri septem: quibus difficiles, obscuros, atque asperos corum librorum locos explicat, illustrat, ac dedolat: non adcum solùm auctorem intelligendum, sed etiam ad alios Gra corum locos. De Theologicis etiam vertit Basilium magnum, Epiphanium, Chrysostomum, Latinè autem conscripsit catechesin: & crationes tres in Leonhardum Fuchsium. medicum Tubingensem: qui e litem super versionibus quibusdam moverat: quam utunque vix philosophicè persecuti sunt. Adeò verum est illud epigrammatographi: Qui velit ingenio cedere, rarus erit. Improbarunt & notarunt in utroque eundem fervorem & alii: inter quos Bernardus Dessennius Cronenburgius, medicus Coloniensis, quando ita scribit: atque hac de re leviuscula (de Aphonitri & Apholitri discrimine) mutuò altercantur, aut veriùs convitiantur malitiosissimè Fuchsius & Conarius, viri dectissimi: interim nihil docentes aut determinantes, dumuterque fertinaciter opinionem suam tueri conatur: & res ipsas magis in duubium vocat obscuratque, ac seipsum accusandum coram universo Musarum theatro proponit, Cuperem eiusmodi acerbas, & hristianorum linguâ calamoque, legibus interdictas, simul ac ingenuis animu odiosas contentiones.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
