Latin
VEMB. DECESSIT VIR CLARISS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
De sagittario autem, qui fuit insigne Mllichio, Theodoru
chii.
Plateanus Cygnaus eiusmodi lusit epigramma:
Vt celeres torques, nervo impellente, sagittas
Magnanimi praestans robore dextra viri:
Vtque volant illa feriuntque adversa, feroces
Sive petant hostes, seu fera menstra ferus:
Sic etiam, impellente Deo, per cuncta feruntur
Heroes meritis &pietate graves.
Illorum res nulla potest inhibere labores:
Quicquid agunt; sato prosperiore cadit.
Ergo saguta datur meritò virtutibus auctis.
Alta petit virtus: alta sagitta petit.
Et haec de Milichio, quae desumsimus ex tom. 5. declamationum Philippi Melanchthonis oratione habita à M. Eusebio Menio: ex scriptis Wittemberga propositis: Laubani collectantu elogiis doctorum virorum, aliis.