# Vitae Germanorum medicorum 141-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, VEMB. DECESSIT VIR CLARISS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/141-2

De sagittario autem, qui fuit insigne Mllichio, Theodoru
chii.
Plateanus Cygnaus eiusmodi lusit epigramma:
Vt celeres torques, nervo impellente, sagittas
Magnanimi praestans robore dextra viri:
Vtque volant illa feriuntque adversa, feroces
Sive petant hostes, seu fera menstra ferus:
Sic etiam, impellente Deo, per cuncta feruntur
Heroes meritis & pietate graves.
Illorum res nulla potest inhibere labores:
Quicquid agunt; sato prosperiore cadit.
Ergo saguta datur meritò virtutibus auctis.
Alta petit virtus: alta sagitta petit.
Et haec de Milichio, quae desumsimus ex tom. 5. declamationum Philippi Melanchthonis oratione habita à M. Eusebio Menio: ex scriptis Wittemberga propositis: Laubani collectantu elogiis doctorum virorum, aliis.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
