Latin
DINGVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
in medendo suam libenter, &sine sostro praestitit. Humanitatem, comitatem &affabilitatem erga omnes declaravitrantam: ut quamvis ingenio, doctrina viriute &autoritate multis esset superior: submissius se tamen illis omnibus gereret. In scholae certè administratione hae ipsius virtutes maximè fuerunt perspicuae: in qua quantum ipsi erat concessum potestatis; tantum quoque humanitauis cum severitate quadam temperata coniunxit; ut hic honos non superbiae vitas sit &libidini; sed bonitati ac moderationi materiam dedisse. Quemadmodum in magistratu suo rebusque seriis cum humanitate summa severitatem in omni administratione necessariam coniunxit: ita in conviviis hilaritatem quandam, &urbanitatem honestam virtutibus iisdem aspersit. Symphoniacos &peritè suaviterque canentes libenter audiebat: &cum Musices amor. Musicen rectè calleret, ipse unà sę pè cant. bati satius &honestius slearbitratus, suavi cantu se ac caeteros convivas recreare, quam poculorum magnitudine bibendoque palmam quaerere, quod hodie faciunt multi: qui immanibus poculis ita se mutuo poscunt: ut tandem nec manus nec pedes suum faciant offitium. micitias cum multis contraxit; &easdem omnes piè in- Amici. violatèque conservavit. Neque enim veteres pro consequentium novitate fastidivit: neque iis est usus ut floribus: qui tam diu solent esse grati; quamdiu sunt recentes; sed quos semel conglutinarat, easdam etiam summa fide &relid gione coluit. Decet enim ut inimicitias mortales; ita amicitias immortales esse. Testes fidei eius &ἀνπφιλήσεως fuerinum multae tum ab ipso Bordingo ad doctos in Germaniam Galliam &Italiam; tum horum inde vicissim ad ipsum missae, literaei ex quibus facilè cognoscere est: veram &minimè fucatam inter Bordingum &ipsos amicitiam extitisse; cùm (ut è literis apparet) inter absentes ipsos, &maximo locorum intervallo difiunctos consensus semper fuerit honestorum consiliorum &voluntatum; quo nullum vinculum potest esse aur arctius, aut certius.