# Vitae Germanorum medicorum 161

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, DISSO. PETRVS LOTICWI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/161

Doctrinae studiis teneris excultus ab annis,
Ingenii fructus mox dedit ipse sui.
Ad ter quinque suos nondum pervenerat annos
Cùm tibi discipulus, docte Micylle, fuit.
Tunc tamen argutos norat conscribere versus,
Quales Naso tener, tuque Tibulle, canis.
Post vigor ingenii crevit crescentibus annis,
Nea contenta suo pondere Musa fuit.
Italiae primas illi tribuêre poëtae,
Illi visa utinam non ea terra foret!
Cessis Flaminius, concessit Cottaque palmam:
Castalion multò visus es inferior.
Hanc praeter laudem fausto quoque sidere Doctor
Ille Machaoniâ claruit arte potens.
Amplius haud talem natura effata poëtam
Proferet: ad finem nam ruit illa suum.
Ergo qui transis, tam docto mollia vati
Optes fata; brevi machina celsa cadet.
bus fuit candidis, modestis, jucundis; affabilis omnibus: in Mores. lia constans: diligentiâ singulari; ut qui à teneris circa lelibros habuerit, etiam de nocte commentandi causâ: titudine bellicâ & philosophicâ insignis: irae tamen tenacior. quemadmodum ipse mordaci carmine perstrinxit neminem, Inemine est laesus: vixitque secundùm symbolum suum:

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
