Latin
SIMPLICITER SINE STREFITV
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 163-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eius monum.
Hem vester ille concidit Sinapius;
Lugete Musae! quem tulit Suinfordia
Mater parenti consuli: Vos inclyta
Duxistis alti sub iugum montis dea:
Vbi Latinas Atticasque literas
Felix puer cum lacte primo disceret.
Maiora Phoebus huic repente contulit:
Artem medendi, industrium ut iuvenem decet.
Hac ille carus regibus multis fuit:
Primùm Renatae Francia ad ripam Padi:
Deinde magno praesuli Zobellio,
Aliuque multis: atque cùm prudentiâ
Praestaret, eloquentiaque viribus:
Quintus loquentem comprobavit Carolus.
Nil ergò mirum, si modò Sinapius
Vivit: nec eius unquam abolebitur decus.
Mens sancta calo continetur, anxiè
Diem resuscitationis expetens;
Christo iubente quando spiritus suum
Corpus reducet: atque vivent mortui.
Vale viator: &memor Sinapii,
Cui bruma vitam, bruma funus attulit:
Vivumque trade mortuumque te DEO.