# Vitae Germanorum medicorum 163-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, SIMPLICITER SINE STREFITV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/163-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/163-2

Eius monum.
Hem vester ille concidit Sinapius;
Lugete Musae! quem tulit Suinfordia
Mater parenti consuli: Vos inclyta
Duxistis alti sub iugum montis dea:
Vbi Latinas Atticasque literas
Felix puer cum lacte primo disceret.
Maiora Phoebus huic repente contulit:
Artem medendi, industrium ut iuvenem decet.
Hac ille carus regibus multis fuit:
Primùm Renatae Francia ad ripam Padi:
Deinde magno praesuli Zobellio,
Aliuque multis: atque cùm prudentiâ
Praestaret, eloquentiaque viribus:
Quintus loquentem comprobavit Carolus.
Nil ergò mirum, si modò Sinapius
Vivit: nec eius unquam abolebitur decus.
Mens sancta calo continetur, anxiè
Diem resuscitationis expetens;
Christo iubente quando spiritus suum
Corpus reducet: atque vivent mortui.
Vale viator: & memor Sinapii,
Cui bruma vitam, bruma funus attulit:
Vivumque trade mortuumque te DEO.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
