# Vitae Germanorum medicorum 167

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IOANNES MOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/167

Tertio pòst anno, qui à nato Christo numerabatur millesimus, quingentesimus, quinquagesimus quartus, pater illius Ambrosius, peracto laudabili huius vitae curriculo, plenus consolationis ac spei aeternae vitae, Vratilaviae tobiit. Ut igitur solicitudini matris subveniret; insequenti anno in Germa niam rediit; & de consilio Heincelii ac Manlichii, ad quorum anquam parentum voluntatem conformare se studebat, cù deloco, in quo artem, quam rectè didicerat, deliberasset, in latriam venit. Sed cùm videret, omnia esse difficilia, at que mediocritatem & tranquillitatem rebus omnibus anteferret, locumque expeteret, in quo veterum scripta, sine qui bus neminem neque doctum neque prudentem medicum fieilposse intelligebat, in ocio evolvere posset: Ambergam Narileorum se contulit; & Reipub. operam suam dedit. Cae terum cùm amici Augustam eum pertrahere cuperent: uxo na re cum pellicere conati sunt. Oblatâ igitur lectissima puella, honesto loco natâ, cùm bona natura nihil soli tarium amet, semperque tanquam ad adminiculum aliquod anitatur, minimè repugnavit: eamque sibi facilè passus Connubio iungi stabili propriamque dicari. Sed neque sic statim Augustae remansit; verùm suam Estheram secum Ambergam deduxit. Instantibus verò amicis ut rediret; & stipendio publica auctoritate decreto: anno millesimo quingentesimo, quinquagesimo octavo, quo D J Baptista Hein elius consulatus dignitatem fuit adeptus, Augustam commi In hac inclyta Repub. cum summâ laude integritatis, canloris, modestiae, sobrietatis, φιοστομγίας, ac quod caput est, fietatis, ad extremum usque spiritum vixit. Initio cùm nonlum in hominum cognitione versaretur, neque se, more perverso & pervulgato medicorum, in quibus doctrina parum, iaGantia multum est, ostentare atque ingerere posset aut vellet: ne Senatui ac Reip. in vitâ ociosâ videretur dedecori, convertendos sibi è hibliotnecâ publicam duos libros Dioscoridis Anazarbaei ad Andromachum, de facilè parabilibus medicamentis sumsit quibus etsi nihil praeter empirica videret, eaque scriptione admo am depravatâ, & in dogmatico aliquo auctore operam sumere mallet: tamen cum nil quicquam argumenti medici reperiret in ilribliothecam melius, atque horum collatione Dioscoridis libros, quος περὶ ὕλης ἰατρικῆς scripsit, plurimum lucis accipere posse verteret: conversionis laborem defugere noluit. ostea Maii at. 03. Ambrosius Moibanus moritur. id. 16. Ianuar. Vit. Theol. Germanor. Redit ad suos Moiban. Ambergam petit. Ducit uxorim.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
