Latin · Elegiac couplet
ININUUD
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 172
Unproofread scanNot analysed yet
Si moveant; non te, Moibane, virentibus annis
In medio stadis mors rapuisset atrox.
Te neque Romani. neque Graii carminis usus;
Te non Vranie, non Hygiéa iuvas!
Te non, quae cunctas sapientia continet artes,
Eripit à letho, culta subinde tibi?
Vana Dioscoridis reparandi cura facessit:
Herba tuum potuit pellere nulla malum.
Scilicet Orpheio traiectus pectora luctu,
Coniugis insequeris praegredientis iter.
Eurydicemque tuam repetis: sed portitor Orei
Te simul Elysiâ valle manere iubet.
Ergo manes fidae consortis amore potitus
Nes placet obscurum, quod relegatur, iter.
Et felix iam sorte tuâ mortalia temnis,
Possessor vita Floridiorum operum.
Et tamen in terris volitat tua fama superstes:
Filiolique manent; mentis imago tua
Pectoris atque utinam nova quae monumenta parabas,
Quae gravis Vranie, quae Panacea probent;
Edita te vivo superent! sed Gesner amicus
Non sinet haec turpi scripta perire situ.
Ille manus medicas sollers adhibere paratus
Has, Moibane, tibi conferet inferias.
Te Cameraria Musa nitentibus inseret astris:
Manibus illa tuis aurea serta parat.