# Vitae Germanorum medicorum 178-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, ANDREAE VESALII BRUXELLENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/178-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/178-2

Caeterum itineris illius Palaestini aliam causam aperuit Hubertus Vera causa peLanguetus, vir elogio graviss: à *Thuano ornatus: epistolâ ad regrinationis Caspar Peucerum, medicum clariss. in qua ita: Fama est, Ve Vesalii. salium esse mortuum. Audivisti procul dubio, eum prefectum esse* Lib. 74. hist. Hierosolymam Causa istius peregrinationis est mirabilis: ut ad sub ann. 1581. noten Hispaniâ est perscriptum. Commissus fuit cura eius quiHuberti Landam vir nobilis in Hispania: quem cùm obiisse existimaret: nec gueti epist. satis percepisse causam morbi sibi videretur: petiit a propinquis defuncti, ut sibi liceret cadaver dissecare. Concessum est ei, quod puebat: cumque pectus aperuisset: reperit cor adhuc palpitans. Cognati mortui non contenti eum accusare facta cadis; accusant etiam impietatis apud Inquisitionem; existimantes, se ibi severiorimultionem consecuturos. Cùm constaret de cade; nec facilè excusaretur error tam periti medici: voluit omninò Inquisitio de eo sumere supplicium:1 vixque potuit rex suâ autoritate, vel potiùs Alii neque. suisprecibus eum periculo tanto eripere. Tandem concessus est regi& toti aulae, pro eo deprecanti, eâ conditione: ut ad expiandum illud scelus proficisceretur Hierosolymam; & ad montem Sinai Data Lutetiae cal Ian 1565. Haec Languetus. Quantâ autem in aestimatione etiam apud exteros fuerit Vesalius: vel hinc fremente invidiâ patet. Gabrielenim Fallopius Gabriel. FalMutinensis, chirurgiae professor Patavinus in docendo μεθοδι- lopius. κωτατος; in medendo felicissimus; in secando expeditissimus, more inde etiam à Vesalio introducto, professionem & admistrationem anatomicam simul obiit. E tabulis autem sive schematismis, quos ad hoc ipsum concinnarat, docebat. Is igitur Vesalij nunquam sine praefatione honoris mentionem fecit parentem & restitutorem rei anatomica, divinum quinetiam hominem appellans, è cuius fontibus suos cateri rivulos deduxissent.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
