Latin
ANDREAE VESALII BRUXELLENSIS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 179
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne ab affectu profectum putes, dissensit etiam ab ipso in multis magni momenti, sed philosophicâ modestiam: in quod ex scripto eo, quo ἑτερόδοβα sua tuetur, intelligere cet. Calumniis autem aemulorum fuisse traductum: Ioannes An gentorius hisceindicat: An non etiam Vosalius à Casaris au &familia ob id propemodum est exclusus: quòd adversus Galenum scripsisses? Quid non moliuntur adhus in illum Galeni sectatores quem profictò amare, non odio prosequi oporteret: si mode sensibus nosiris magis, quàm hominum praeiudicata opinioni addicti essenius: spectaremusque, quantam utilitatem ex divino eo epere quod de anatome conscripsit, non solùm arti nostra, sed &mortalibus omnibus attulerit. Praeter illos VII. libros de corporis humani fabrica, scripsit &Paraphrasin in nonum librum Rhasis ad Almansorem. Epistolam item, qua docet, venam axillarem dextri cubiti in dolore laterali secandam. Epistolam aliam, rationem propinandi radicis China decastum: in qua plurima anatomica pertractantur. Emendavit etiam tranilationem Anatomicorum aliquot Galeni librorum. Chirurgiam eius magnam, recognitam &amendatam edidit in lucem Prosper Borgarutius. Atque haec de Vesalio, Gymnasij Patavini lumine Anatomes illustratore consummatissimo, Caroli V. archiatro &physico praecipuo ex Aug. Thuani hist. lib. 35. Zvvingeritheatro Iean. Schenk in observat. de capite humano: collectavitu medicor. illustr. Petri Castellani, alius.