Latin
CONRADVS GES
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 204
Unproofread scanNot analysed yet
Sic qui in vitâ multis commodus, molestus fuisset nemini: ne morbum quidem suum cuiquam, praeterquam sibi ipsi, molestum esse, patiebatur. Deductus autem in cubiculum, in quo semper solitus erat quiescere; ancillâ unicâ praesente, fusis ardentissimis ad Deum precibus, sese ad quietem composuit, Verum circa horam noctis undecimam, cùm animadverteret vim morbi naturam superasse, vocatâ uxore, voluit reduci insuum musaeum, in quo pridiè sibi lectum sterni jusserat: atqu paulo post illic in manibus uxoris, inter pias preces, leniter die decimâ tertiâ Decembris ex spiravit. Doluit morte ejus urbs tota. Itaque magnâ frequentiâ funus ejus postero die omnium ordinum homines deduxerunt; &eum in summi temi li peristylio sepeliverunt, juxta loannis Frisii sepulcrum; qui superieri anno ipsum praecesserat: ut post obitum eorum conjungerentur corpora: quotum animi semper fuissent conjus In ejus verò locum, Tigurini senatus decreto, subrogati sunt Cl medici Georgius Cellarius &Caspar Wolphius. Mortuum laudavit oratione funebri losias Simlerus, &elegantissimo carmine Theodorus Beza: quo inter alia naturam cum tanquam fidum suorum sacrorum antistitem plotare dicit, mutam deinceps futuram, nisi ipse mortuus loquatur. Carmen ipsi hoc est: