Latin
CONRADVS GES
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 208
Unproofread scanNot analysed yet
Certè ut alia omittamus, una operum Cordi editio, erga amicos fidem, &in illis ornandis diligentiam testatur. Cordu nim cum adhuc in vivis ageret non noverat: neque ullaan citiae consuetudo inter ipsos fuit: eum tamen propter communia studia amavit: &eâ diligentiam opera ejus conquisivit, &in publicum edidit: ut in propriis maiore uti non potuerit. His moribus amicos sibi comparavit complurimos &domi invatriâ, &apud exteras quoque nationes. Domi enim accepu gratus fuit Senatui: charus bonis omnibus: vulgus verò quod de literis judicare nescit, fortè non ita magni illum fecit: ex hi tamen, qui ipsum familiariùs noverant, eum non tam propter eruditionem, quàm propter morum integritatem amaverunt, Medici reliqui Tigurinae urbis ipsum ut patrem amarunt &venerati sunt: quos ipse vicissim filiorum more est complexus: &autem quacunque re poterat; juvit atque ornavit. Ecc ministri cum illo fraterno amore conjuncti fuerunt: quorum quicunque voluit, ejus operam paratam &gratuitam semnerusi Neque in patriâ tantùm, sed in exteris regionibus Theologos.