# Vitae Germanorum medicorum 208

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, CONRADVS GES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/208

Certè ut alia omittamus, una operum Cordi editio, erga amicos fidem, & in illis ornandis diligentiam testatur. Cordu nim cum adhuc in vivis ageret non noverat: neque ullaan citiae consuetudo inter ipsos fuit: eum tamen propter communia studia amavit: & eâ diligentiam opera ejus conquisivit, &in publicum edidit: ut in propriis maiore uti non potuerit. His moribus amicos sibi comparavit complurimos & domi invatriâ, & apud exteras quoque nationes. Domi enim accepu gratus fuit Senatui: charus bonis omnibus: vulgus verò quod de literis judicare nescit, fortè non ita magni illum fecit: ex hi tamen, qui ipsum familiariùs noverant, eum non tam propter eruditionem, quàm propter morum integritatem amaverunt, Medici reliqui Tigurinae urbis ipsum ut patrem amarunt & venerati sunt: quos ipse vicissim filiorum more est complexus: & autem quacunque re poterat; juvit atque ornavit. Ecc ministri cum illo fraterno amore conjuncti fuerunt: quorum quicunque voluit, ejus operam paratam & gratuitam semnerusi Neque in patriâ tantùm, sed in exteris regionibus Theologos.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
