# Vitae Germanorum medicorum 223

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, LEONHARDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/223

Quod munus Fuchsio idet demandabatur: ut studiis suis patriae serviret: sibi verò nomen em pararet. Ac certè magna fide, diligentiâ, assiduitate, auditorumq fructu, in patria officio suo annum cum dimidio est functus Caeterum cùm studium discendi ardens, & ambitio honesta subinde animum eius exstimularet: & ad maiores dignitatis grau contendendum sibi iudicaret (ad maiora .n. natum fuisse erentu docuit) Ingolstadium, ad ampliorem ingenij cuitum capiendum est profectus, anno salutis humanae supra millesimum, quingem tesimum, decimo nono: quo anno Carelus Austriae princeps, & Hispaniarum Rex, Romanorum imperator est electus, annos undeuim ginti natus: mensis Junij die vigesimo octavo: quo die, ut volunta Alexander magnus è vitâ discessit Babylone, anno aetatis ir gesimo secundo, ante Christum natum, trecentesimo, vigesimorum tio. Illo tempore totum se artium & Philosophiae studiis addixu cum florerent tunc Ingolstadij prae caeteris loan. Capnio: qui, qued vir bonus, pius, & trium principalium linguarum, Latinae, Grecec Hebraicae peritissimus esset: à monachis & horum propugnatonu gravissimè vexabatur: itemque Iacob. Ceporinus, tribus etiam linguis vir eximiè doctus. Hos prae caeteris audiebat, obserrabat, colebat: tum quod magnum horum nomen in viris doctis esset rum quiintelligeret, eos rectè deliterarum studiis judicare. Saepe hi de conturbata & foedâ multorum docedi via dicere: erores longe lareq diffusos exponere & jugulare: ruinam divini cultus demonstran temporum morumque vitia indicare: saepe optare & monere; ut scholi & ecclesiae rectè constituerentur & emendarentur. Horum consilio & autoritate permotus: ad Latinam linguam & Philosophia studia literas Graecas, Fabium & Ciceronem imitatus, adiun Volunt enim praestantissimi authores, utriusque linguae cognitionem esse coniungendam. In his omnibus tantos brevi progres sus fecit: ut magistri liberalium artium titulum atque insigiia lu adeptus. Factum hoc decimo septimo die Januar uni humanae supta millesimum, quingentesimum, vigesimo primae: quo Lincij Ferdinandus Austriae princeps, Ludevici Ungariae regis so rorem, Annam duxit in matrimonium & Selunannus Lurcarum Imperator Belgradum solim Tauruium, hodie A taeca vocatur) Ungatiae propugnacusum cepit. Hisce temporibus clarissimus Theologorum Martinus Lutherus, excitatus concionibus Pontificiorum scribere incepisset: religio ad veritatem est revocata. Fuchsis, liam optimum & salucare studiorum atque doctrinae genus esse judicabat; quod suam industriam & progressus ad refigioim & pietatem aggregaret: Lutheri etiam libios legere voluit. chis cûm cognovisset: non quibus libet hominum acctrinis haeam esse fidem: sed omnia expendi oportere: praeterque eam ctrinam, quae sit à Piophetis & Apostolis relicta, non esse retendam aliam: Pontificum praestigias animadvertere, & odis& maturè amore veritatis & reflorescentis doctrinae flagrare rcuius rei postea documenta dedit praeclara ractus ergo bonatum artium magister, medendi arti perdiscen eram dedit, cuius Doctoribus & Professoribus diligentem luumque auditorem atque discipulum se praebuitr ita tamen, ut Brecarum literarum studia, à quibus medicinam originem desun non ignorabat, coleret semper & amplecteretur.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
