Latin
LEONHARDVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 232
Unproofread scanNot analysed yet
Quale Dioscorides, medicâ praeclarus, in arte,
Herbarum nomen cognitione tulit:
Tale suà meruit, maius quoque, Fuchsius arte:
Herbarum, nullo, cognitione minor.
Herbarum propriis naturam viribus illo
Vt tantùm nudè prodidit, absque typis:
Sic tribus, hic omnes veruque coloribus, herbus
Exprimit, ingenio dexteriore, tomis.
Arte Dioscorides quod Graiis: Fuchsius istud
Non modò Germanis, omni at in orbe loco.
Ne sit opus terras vitae penetrare periclo;
Ne iuga, vel valles, vel nemorosa loca:
Absque labore tomis herbas cognosce: fovere
Augustas medica qui cupis artis opes.
Dux bonus herbarum species viresque ministrat.
Haud errat, docto qui duce tentat iter.
Est &Ioannis Bartholomai Suidnic. tale in ipsum distichon:
Tu licet ingenio sis clarus &arte medendi:
Par tamen est meritis gloria nulla tuis.
Tantum de Fuchsio ex Georgii Libleri oratione parentali:
Crusii annalibus Suevicis: elogiis doctorum virorum,: &bibliothecis.