# Vitae Germanorum medicorum 232

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, LEONHARDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/232

Quale Dioscorides, medicâ praeclarus, in arte,
Herbarum nomen cognitione tulit:
Tale suà meruit, maius quoque, Fuchsius arte:
Herbarum, nullo, cognitione minor.
Herbarum propriis naturam viribus illo
Vt tantùm nudè prodidit, absque typis:
Sic tribus, hic omnes veruque coloribus, herbus
Exprimit, ingenio dexteriore, tomis.
Arte Dioscorides quod Graiis: Fuchsius istud
Non modò Germanis, omni at in orbe loco.
Ne sit opus terras vitae penetrare periclo;
Ne iuga, vel valles, vel nemorosa loca:
Absque labore tomis herbas cognosce: fovere
Augustas medica qui cupis artis opes.
Dux bonus herbarum species viresque ministrat.
Haud errat, docto qui duce tentat iter.
Est & Ioannis Bartholomai Suidnic. tale in ipsum distichon:
Tu licet ingenio sis clarus & arte medendi:
Par tamen est meritis gloria nulla tuis.
Tantum de Fuchsio ex Georgii Libleri oratione parentali:
Crusii annalibus Suevicis: elogiis doctorum virorum,: & bibliothecis.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
