# Vitae Germanorum medicorum 237

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IOANNES VVIERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/237

Id officium cum sinti vel triginta quasi annis fideliter obiisset: non suo mprincipi acceptus gratusque; sed & compluribus aliis ibus ac magnatibus à medicinis, verèque κοινὸν ἀχαθον Accidit ipso tunc in aulâ Clivensi agente, quod silentio invendum minimè videtur. Vnnae in comitatu Marchiae, fuit quaedam duodecim annorum Barbara, à lethali decobitu cibi aut potus adsumsisse credita. Eam cum Wierus isset toto corpore benè habitam & agilem; sed ventre col ipso: meram imposturam esse, ingenuè testatus est Tanpetrat ut examini suo in aedibus, quas Cliviae habebat, principis decreto committeretur. Htc puellae clam observate statim detecta fuit versutia & dolus: dum ubi ubi potuit, danculum esculenta & poculenta surripuit. Tametsi verò poe& parentes virgunculae & ipsa puella cum sorore, antea citum subministratrice, meriti essent tamen Wiero deprecane princeps illis ignovit, senata Unnensi seriò reprehenso; qui sibitam stupidè à puellam passus esset imponi. Haec fuit comoediae llius catastrophe, paulò laetior illâ, quae* Eslingensem virginem mansit. Tandem fatis concessit vir benè de Repub. literaria; quin & de sagarum genere meritus. Nam apud ducem illum dum versatur, non sine suspiriis aliquoties vidit multos Christianivulgi, praesertim vetulas, ob veneficij suspicionem in carcetes compingi: quaestionibus subiici; flammis exuri. Id cransam praebuit; ut laudatum multis scripserit opus de veneficis & sagis: in quo quantum in Theologiâ, in Jurisprucmtiâ, Medicinâ, Philosophiâ profecerit; re ipsâ declarat; argumenta ex illarum disciplinarum fontibus desumta adferendo. Etsi autem eo scripto operam non lusit, cum ex magistratibus non pauci eo nomine gratias ipsi egerint: quippe qui prudentiores cautioresque eo scripto facti essent: non defuerunt tamen; qui in eo & reprehenderent non pauca; & in certamen provocarent. Inter hos fuic Paulus Scalichius, Ioannes Campanus, Leo Suavius: nec Ioanni Brentio usquequaque satisfecisse videtur. Floruit Fit archiater princip. Clivensis. Puella sine cibo & potu vivere credita. Sed falsò. * De qua Crusius l. II part 3. c. 20. annal. Opus de veneficis & sagis. Adversarii Wieri.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
