Latin
IACOBVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 245-2
Unproofread scanNot analysed yet
sit anno Domini M D. LXXII. die 1. Iulii. Edidit Hermotini nomine inscriptum Dialogum, in quo Scripta. simùm de umbratico illo medicinae agitur genere, quod in schiolis ad disputandum, non ad medendum, comparatum videipotest. Deinde &de illo recens ex chymicis furnis natoeductoque altero: ubi praeter rectam animorum institutionem, de aurifactrice Chymiâ aliquid quoque attingitur: &de ipso natutae rerum ingeniosissimo scrutatore Theophrasto Hohanhenmio lectori narrantur cognitu quaedam nec inutilia, nec iniucunda. Accessit &quorela Medicina dogmatica, conscripta à Petro Reidano Daventriensi. Est &Curionis huius Chronicon à condito orbe ad annum uique Domini, millesimum, quingentesimum, quinquagesimum octavum. Gener eidem fuit Bertholdus Redlich, publi- Berthold. Redcus Theodosiani codicis in Academiâ Haidelbergensi pro-lich. IC. fessor. Haec de Cutione ex script. ipsius: monument. Haidelberg Gesneri bibliotheca, aliis.