# Vitae Germanorum medicorum 245-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IACOBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/245-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/245-2

sit anno Domini M D. LXXII. die 1. Iulii. Edidit Hermotini nomine inscriptum Dialogum, in quo Scripta. simùm de umbratico illo medicinae agitur genere, quod in schiolis ad disputandum, non ad medendum, comparatum videipotest. Deinde & de illo recens ex chymicis furnis natoeductoque altero: ubi praeter rectam animorum institutionem, de aurifactrice Chymiâ aliquid quoque attingitur: & de ipso natutae rerum ingeniosissimo scrutatore Theophrasto Hohanhenmio lectori narrantur cognitu quaedam nec inutilia, nec iniucunda. Accessit & quorela Medicina dogmatica, conscripta à Petro Reidano Daventriensi. Est & Curionis huius Chronicon à condito orbe ad annum uique Domini, millesimum, quingentesimum, quinquagesimum octavum. Gener eidem fuit Bertholdus Redlich, publi- Berthold. Redcus Theodosiani codicis in Academiâ Haidelbergensi pro-lich. IC. fessor. Haec de Cutione ex script. ipsius: monument. Haidelberg Gesneri bibliotheca, aliis.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
