Latin
259.1 to 259.4
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 259.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Circa vesperam Episcopus cum Canonicis, &ingenti turba populi duxit funus Christi: feretrum paiularunt sacerdotes sequentibus Mariis cum fletu &eiulatu. Sacerdotes dixit cantasse naenias; &omnes vias plenas fuisse lunibus. Die etiam praecedenti desinunt, de more sonare campanae &horologia civitatis; Judaei aedibus egredi non audent; saepè etiam coguntur magnis sumub. conducere custodesiut domi suę tuti esse possint. Praeterea anno pręcedenti, die Jovis ante Pascha, nocte Precessiones xiderat Venetiis processionem, ut vocant, insignem, ad templum EMarci. Septem sunt fraternitates; gerunt faces penè innumera Venatiis habitae. biles. Tota enim area D. Marci, &omnes plateae facibus colluxerunt Quaelibet fraternitas habet suos flagellatores; qui scuticis ferreis lacerat tergora crudeliter; facies autem eis tectae sunt. Inter eas S. Rochi fraternitas maxima est. In templo S. Marci plurimi convenerunt, &acerrimè sese caeciderunt. Hortantur. n. eos aliqui subinde Italicis vocibus acclamantes: Ferie filii, ferite. Tunc sacerdotes decantant hymnum: Vexilla regis prodeunt. In ipso podio circumferunt aureas cruces &imagines; tandem sanguinem miraculosum in cristallis: quem dicunt, fluxisse ex imagine crucifixi, vulnerati à lusore. Sub noctem Parasceves visitant triginta tria templa, &sepulcrum Christi, cum facibus; &omnes tacent. Manè plateae albentes visae sunt cera ab omniparte. Sed omissis his &similibus, quae narrata à Curaeo παρίργυς voluimus accedere, redimus ad institutam de eo natrationem. Sum rem suam Philosophicam &Medicam, ut diximus summo studio biennium ferè in Italia stabilivisset: cepit cogitare de reditu in Germaniam, dulcem patriam, cuinatus etat; atque feriis Venetia. Pentecostes, de vectura una cum caeteris, Venetiis transegit. Eam urbem ipse dicebat verè esse compendium mundi, &itali dicunt: Qui Venetias non vidit, non credit; &qui non aliquandiu ibi vixit, non intelligit. Reversus igitur ex italia anno quinquagesimo Redit ad suos nono, circa solstitium aestivum, operam suam mense Octobri Curaus 1559. Reipub.