# Vitae Germanorum medicorum 259.5

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, BASSIANVS LANDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/259.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/259.5

Glogoviensi addixit, honesto stipendio conductus; eum Fit polinter quidem de ipso accersendo Glogoviam, tractatum esset: quando Glogoviensis. adhuc viveret in Italia. In ea deinceps urbe, quam paulò antè loannes Draconites medicus reliquerat doctrinam suam egregiam in arte medica, plurimis omnium ordinum hominibus felicissime, fide, industria & prudentia summa, probavit in Silesia, in Polonia maiore, tum verò etiam in Borussiâ: in quae loca medicationum causa evocasaepè longè lateque excutrit Cumiam coniugio etiam sibi iunxisset, vitae soci lectissimam puellam, in qua postea toto matrimonij tempor verè luxerunt fides, dilectio, lanctificatio, castitas, & virtutes ipuae, quas Paulus requirit: in pia matrona; cogitaretque am maritus, ut Plato admonet οn ἕκασος κμῶν ὑχ ἄυε μόνον γίγονεν, ἀλλὰ τῆς γινίσνως ἡμῶν, τὸ μὲν τἡ παπρὶς μεῖ ρἰβεται, τὸ δὲ τὶ οἱ γιννησαντις, τύδι οἱ λοιπὸν φίλοι· ipse universam vitam suam, tum demum magis etiam quam antea magno consilio & deliberatione ita rexit; ut non voluptates, otium & tranquillitatem virae, aut artes quaestuosas, quibus rem saltem faceret, sectaretur: sed gloriae Dei, & hominum saluti plurimum serviret. Ideò totoillo tempore, quo non erocabatur ad alios; domi vixit, in assiduis meditationibus & laboribus precationum, lectionum, scriptionum, Philosophicarum. Medicarum, Theologicarum, instructus dicendi & scribendi copia ac facultate excellente.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
