# Vitae Germanorum medicorum 268

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, JOACHIMO CURAEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/268

Celerrime artipiebat; quaecunque vel dicebantur vel scribebantur ab aliis. In omnibus verò rebus & deliberationibus, etiam perplexis & intricatis, subitò multa, quibus opus erat, ipsi veniebant in mentem, in utramque partem; cùm operâ imaginativae velocis, uno obiecto proposito mox aliud ex alio ratiocinaretur. Deinde memoriâ maximè excellebat. Nam & singularia & universalia, imagines quarumcunque rerum, semel tantum undecunque haustas atque conceptas, semper rectissimè retinuit ac memi nit. Itaque amico familiarissimo, aliquando hortanti ipsum. uti memor esset eorum, quae audisset, respondit: non operesse istiusmodi commonefactione: se DEI beneficio non oblivisci aorum; quae saltem velit meminisse: oblivionis, non memoria arte, sibi opus esse, ut ille olim dicebat. Posterior enim pars cerebrithesaurus memoriae, fuit sicclor: ideoque ad accipiendas & retinendas imagines & simulacra rerum, impressa à spiritibus accommodata. Ita & pars judicatrix in ipso fuit optima, propter insignem spirituum siccitatem: quam amat facultas juditans; ut sit constans, & congruat cum rei veritate. Caeterum incoarat inter alia Curaeus, ut & hoc addamus mantissae loco. Delineationem historiae Ecclesiastica, qua decreverat complecti narrationes & eventus rerum, quae acciderunt in Germaniâ, à temporibus repurgatae doctrinae, sub Lutheto & Melanchthone, usque ad sua tempora. Instituerat et iam refutationem, ex fundamentis Philosophiae, Medicinae, & Theologiae deductam: quàm oppositurus eratmirifico illi homini, qui se nominavit Theophrastum: quique munitus, ut Cu raeus dicebat, nescio quibus praesti giis, contia artes inde à pd mâ antiquitate generis humani continua serie ad nos propa tas, sparsit vituperationes, & deliria vana ac inepta con ctunam verò de persona & beneficiis Filii DEI, furores chaeos. Sel haec sufficiunt de Curaeo ex oratione de ie moni ipsius à loanne Ferinario, professore in Academiam Marpurgensi historico. seripta. Prodierunt etiam posthu rum elogia parentalia, memori

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
