Latin
THERIVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 279-2
Unproofread scanNot analysed yet
Epitaphium
phio ornavit:
eiusdem.
Hîc situs est Andernacus propè coniugis essa:
Exspectans regni gaudia lata DEI.
Certabant virtus, pietas, doctrina, senectus,
Et voluit primo qualibes esse loco.
Sed vicit pietas, animamque per athera Christo
Adduxit, cuius numen adorat ovans.
Ingenuas coluit felici sidere Musas:
Paoniaeque tulit pluribus artis opem.
In terris famam nomenque reliquit honestum
Spiritus it calo: membra recepit humus.
Excessit septem decias, atque amplius annos:
Mens tamen in sano corpore sana fuit.
Sed quid opus multis? laus uni hac sufficit una:
Ingenio magnos vicit &arte viros.
st in eum &hoc Huberti Damii epigrami
Vt natura parens dederat mortalibus olim
Hippocratem, ipsa suum quo retineret opus:
Sic quoque Guintherium tandem DEVS artis alumnum
Edidit, &medicam reddere iussit opem,
Fecit, &occubuit: tua quo Germania fama
Nunc medico celebris gloria parta viget.
Fama per ignotas gentes volat: ossa recepit
Terra: sed aetheriam mens colit una domum.
Fuit vir hîc verè pius &doctus; pacis &tranquillitatis