# Vitae Germanorum medicorum 280

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, THERIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/280

cautus & prudens; in medendo fidelis; rei familiaris non negigens; φιλόπατρις & φιλόστοργς. Uxores habuit tres, primamt miliâ nobili in Galliâ natam, quam Parisus duxit & Metiamisu alteram è Scherorum genete, quae Argentotati obiit: teram Hoeclinorum familiâ, quam viduam reliquit. Doctrinae autem & virtutis nomine a Ferdinando Augusti nobilitatis insignibus & privilegiis fuit donatus; diploma perserente Michaele Toxite, medico & poëta, quondam Guinthendiscipulo. Quod quidem summi monarchae testimonium non ambitiosè expetivit; nec oblatum morosè reiccit; ne iustam gle qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare videretut, Ex auditorum etiam Guintherij & amicorum numero fucre Hubertus Damius popularis, Vlricus Chelius, Sebaldus & Ludevicus Havenreuteri, Didymus Obrechtus, Sigumundus Rath. I. Iacob Neidhamer, Andreas Planerus, alij. Studiosos Medicinę ex variis potiùs auctoribus interse collaus examinatisque, quàm ex uno quodam, etiam praestantissimodocere maluit; singulasque medicę facultatis partes certo rectoque ordine persequi: sic ut rerum naturalium contemplatio, quae Greus φυσιολογία dicitur, praecedat: deinde affectuum casuumque supevenientium causae explicentur: & tandem medendi modus on subsequatur. Hoc enim neglecto, medicinae scientiam recteabsolvi non posse iudicavit; nec juventutem facilè in eam eruditi Elucubravit posteritati varia, inprimis medica. Nam Luteum cum medicinae scientiam profiteretur, omnes eius scriptore tum Graecos, tum Latinos, & Arabicos celebriores, diligenterinter se contulit examinavitque: & quicquid in ipsis juventuri erudiendae necessarium memoriamque dignum deprehendit; in duos commentar redegit; quibus titulum fecit, de medicinâ veteri & nova tumegnoscendâ tum faciendâ. Vertit praetereà multa praesertim deGaleno: Pauliitem Aeginetae libros sex, commentariis illustratos edidit. Commentarios Oribasii, ut titulus habet, in Hippocratis aphorumos, ipse primus evulgavit. Libros Alexandri Trulliani duodecim è Graeco in Laui transtulit; & adiectis observationibus eum medicis con Scripsit & de balneis & aquis medicatis. De peste libellum, cum anno sexagisimo quarto per ctum lues illa grassaretur. De compositione medicamentorum & usu eorundem De humorum praparatione. Post obitum prodiit eius Gynaciorum commentariolus ex bibliothecâ Schenckianâ. Latere etiam alicubi dicuntur eius ducenta circiter responsa & consilia; quae illustribus & potentibus ad varios morbos dedit: ea qui adservant, & posteritati invident, nae illi non amicè faciunt. Sed nobis haec sufficiunt de Guintherio ex carmine Heroico. quo vitam Guintherii descripsit Georgius Calaminus Silesius: elotiu doctorum virorum: Thuani historiâ: aliis. Vide & in vitis Philosoph. vitam Lambeiti Hortensii, eius condiscipuli. Flor. circa

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
