Latin
HADRIANO JUNIO HORNANO
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 283
Unproofread scanNot analysed yet
Iun. carmen.
Nomen artibus extulit duabus
In toto celebratus orbe Phoebus.
Nam &tristes potuit fugare morbos,
Et doctum ad citharam sonare carmen.
Verùm ille in superas recessit arces;
Aut forsan periit; si acerba magnos
Mors domat quoque canteritque divos
Quis nobis erit ergo Phoebus alter?
Certè aut nullus erit, vel Adriane
Tu iam Phoebus eris. Nam utrâque
praestas,
Quâ Phoebus fuit institutus, arte.
Nam &tristes potis es fugare morbos:
Et doctum ad citharam sonare carmen.