Latin
DICINARUM DOCTORIS: QUI CUM
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 292-2
Unproofread scanNot analysed yet
Monumenta ingenij sui literis mandata reliquit haec: Préma Scripta. tum libros 7 in quibus Elegiae, Odae, Idyllia, Epiprammata. Deusitato urinarum apud medicos iudicio tractatum. Librum, quo morborum incurabilium causae, mirâ brevitate, summaque lectoris iucunditate explicantur. Fallopii item deulceribus librum emendatiorem evulgavit. Prodierunt eius &deebrietate libri tres: exstat eiusdem senintia de iis, quae Laurentius lubertus in paradoxis suis, de febrium humoralium origine ac materia disputavit, excusa tomo 2. operum Juberti. Ab obitu eius lucem vidit &Physica, cum supplemento Rodolphi Goclenij. Commentarius item didascalicus de corpore animato, ac potissimùm de corpore &anima hominis: accommodatus ad faciliorem intelligentiam librorum Aristotelis &interpretum eius, Galeni, Melanchthonis, Vesalii, aliorum: qui de fabrica corporis humani scripserunt. Tantum de Brunone Seidelio ex ipsius scriptis: Camerarii epistolis, &bibliothecis. GERVASIVS MARSTALLER. ERMANIAE regio est hodie Brisgoia, olim Romanis Brisgoia. OBrisigavia appellara, &incolae Brisigavi, ut ex notitiâ Imperij Romani liquet: ubi inter milites praesidiarios numerantur Brisigavi.