# Vitae Germanorum medicorum 292-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, DICINARUM DOCTORIS: QUI CUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/292-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/292-2

Monumenta ingenij sui literis mandata reliquit haec: Préma Scripta. tum libros 7 in quibus Elegiae, Odae, Idyllia, Epiprammata. Deusitato urinarum apud medicos iudicio tractatum. Librum, quo morborum incurabilium causae, mirâ brevitate, summaque lectoris iucunditate explicantur. Fallopii item deulceribus librum emendatiorem evulgavit. Prodierunt eius & deebrietate libri tres: exstat eiusdem senintia de iis, quae Laurentius lubertus in paradoxis suis, de febrium humoralium origine ac materia disputavit, excusa tomo 2. operum Juberti. Ab obitu eius lucem vidit & Physica, cum supplemento Rodolphi Goclenij. Commentarius item didascalicus de corpore animato, ac potissimùm de corpore & anima hominis: accommodatus ad faciliorem intelligentiam librorum Aristotelis & interpretum eius, Galeni, Melanchthonis, Vesalii, aliorum: qui de fabrica corporis humani scripserunt. Tantum de Brunone Seidelio ex ipsius scriptis: Camerarii epistolis, & bibliothecis. GERVASIVS MARSTALLER. ERMANIAE regio est hodie Brisgoia, olim Romanis Brisgoia. OBrisigavia appellara, & incolae Brisigavi, ut ex notitiâ Imperij Romani liquet: ubi inter milites praesidiarios numerantur Brisigavi.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
