# Vitae Germanorum medicorum 317-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, REMBERTO DODONAEO MACHLIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/317-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/317-2

Exstant in hunc Dodonaum & eius scripta ciusmodi I Posthis,
Epigramma
Posthii in libr. carmina:
REMBERTI. ingenio prastans usuque medona
Dodonai.
Es famâ Eois cognite, & Hesperius:
Eia age tolle moram, doctosque emitte libellos;
Dura nimis longùm quos tua cura premit.
Congestum multos emendatumque per annes,
Fac tandem in lucem prodeat illud opus?
Quod tener ediscat Phaebi curantis alumnus:
Quodque terat medicâ factus in arte sen
Sive potestatem herbarum inquirat & usum
Sive animum variis pascat imaginibus.
Quin tua mirantes etiam monumenta puell
Lustrabunt cupidis omnia luminibus:
Halantesque legent in serta recentia flores,
Et gratum quicquid naribus esse solet
Inde suas quoque promet opes, qui pharmaci
ive tibi, Casar; villice sive ti
Discet & ex illis coquus ingeniosior hortis,
Apparet ut domino fercula rara suo.
Te Bacchus, te flava Ceres, te rustica turba,
Te Satyri & Fauni, Naiadesque canent.
Fortunate! tua frueris qui laude superstes:
A love quid magno maius, amice, petas!
Haec de Dodonaeo ex Suffridi Petri decade 13: de scriptoribus
risiae: Academiâ Lugdunensi: I. Posthii parergis: & bibliohecis.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
