# Vitae Germanorum medicorum 323

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, CIVI HONESTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/323

Ita viaticum, quod parentum domo non maj num extuli in omni loco & tempore peregrinationis suae invenit; primun Senatus patriae & quorundam civium ope; posteà Hervvarebarum & Heinceliorum adminiculo. In Italiam ubi venit. nihil ei potius fuit; quàm ut ex profel soribus cunctis eum sibi deligeret; quem totâ mente atque omni animo intueretur, adeoque etiam imitando consectaretur. Is erat Ioannes Baptista Montanus, medicus Veronensis, Ioan. Baptista qui antiquissimorum medicorum, Hippoeratu, & Galen Motanus praicripta non solùm rectè intellexit; sed etiam commodè, perceptor Crator spicuè, disertè, & ordine explicuit, illustravit, expolivit itarut ante oculos posuisse & collocasse in quotidiano usu doctrinan eorum videatur. Hunc igitur attentè, diligenterque audivit magnifecit, coluit, amavit, illi se totum tradidit; in ipsius doctrinam mentem & cogitationem defixit; omniaque eius dictata consequi memona & complecti scriptis studuit. Adi tum verò ad Montanum patefecerat ei Melanchthon; qui liteMelachi. Cr ris suis de meliore nota illum commendarat. tonem Monta Tali ergò duce & praeceptore brevi id assecutus est in arteme no commendicâ; quod antea praeceptoribus Luthero & Melanchthone Wirtembergae in literis, artibus, disciplinis & Theologiam acquisirerat: ut de Philosophiâ & medicinâ universâ non solùm recte judicaret; sed de iisdem etiam methodo & ordine certo disserere, scribere, docereque posset, non minori fortassè luce perspicuitate, & utilitate, quàm Montanus ipse fecerat. Si eni Montanum praestantiam ingenij Montani imitatione minus forte consequi imitatur Cra aculta adi potuit: voluntate certè, judicij subtilitate, & expli te, proximè accessit. Studium hoc suum Crato testatus est epiammate, quod principio libelli de peste, anno Christi quinquagesimo quinto praeposuit Hac ego sic scripsi, ut persuasit amabile verum: Fortunam, veri fultus amore, feram. ls ne cornicum videar configere ocellos; Hunc animi sensum noveris esse mei. In veterum scriptis veneror venerabilo rectum: Montanumque colo; Ferneliumque sequor. Ingeniis faveo summis; quacunque det illa Aetas: Inventis adddere recta placet. Denique cum studiis vix ullus sit satis annus: Qui nova contemnit, discere pauca potest.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
